Kircher's Censura Operis Jansoniani qui Atlas Coelestis inscribitur, Rome, 4 July 1660 (draft)

APUG 563, f. 102rv

Transcribed by Henry Stadhouders

Censura Operis Jansoniani
qui Atlas Caelestis inscribitur.

Vidi et examinavi summa animi mei voluptate figuras Atlantis Caelestis a Jansonio non ita pridem Ambsterodami, summo nitore et elegantia, nec non methodo singulari editas; Quae uti communem sphaerae doctrinam, Theoricas Planetarum, diversasque systematum mundi hypotheses, iuxta Ptolemaei, Arati, Tychonis Brahei, et Copernici placita exhibent; ita ea ne umbram quidem alicuius contra fidem orthodoxam erroris continere censeo. Sunt enim hypotheses sive suppositiones, quarum unicuique caelestium motuum calculi probe applicari posse ostenduntur; neque ullus Astrono morum hoc tempore celebrioris famae est, qui iis non licite et magno Reipublicae Christianae emolumento in ephemeridibus computandis et usus sit et utatur; solum systema Copernicanum iure merito alicui nescio cuius erroris suspi= cionem movere posset; Dico itaque duplici ratione id considerari posse; vel prout pure mathematicum est, atque ex pura hypothesi motus caelestium orbium inde calculando educit; atque hoc pacto, uti paulo ante indicavi, licitum esse adsero. Alterum vero physicum, quod veram realem et naturalem mundi constitutionem ex eo colligit, et assertive docet; id est solem in centro mundi immobilem stare; terram vero circa solem una cum ceteris planetis vere et realiter rotari; merito ab Ecclesia Catholica et a S. Congregatione tanquam dogma temerarium, et sacris litteris contrarium prohibetur et condemnatur. Utrum vero dictus Athlas Caelestis, in huius expositione systematis, hanc sententiam doceat et defendat, tunc patebit, cum opus integrum lucem aspexerit.

Atque hoc sunt, quae S. Congregationi de figuris Atlantis Caelestis a Jansonio editis paucis intimanda duxi.

Romae colleg. Rom. 4 Julii 1660

Ita censeo
Athanasius Kircherus
S.J.